Rozmiar: 15909 bajtów

CCLXXIV.

1381, October 15. Prag.

Derselbe bestätigt die Vereinigung der Pfarrkirche zu Frankenberg mit dem Stifte.

Pileus miseracione divina tituli sancte Praxedis presbyter cardinalis ad infrascripta apostolica auctoritate suffulti dilecto nobis in Christo fratri Petro abbati monasterii in Kamencz ordinis Cisterciensis Wratislaviensis diocesis salutem in domino. Exhibita siquidem nobis pro parte tua peticio continebat, quod dudum per bone memorie dominum Priczlaum episcopum Wratislaviensem et eius capitulum ecclesia parrochialis in Frankenberg eiusdem Wrat. dioc. tibi et dicto tuo monasterio ex certis et legittimis causis fuit, prout est ex certis et legittimis causis incorporata, unita et annexa; quare pro parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus dictas incorporationem, annexionem, et unionem auctoritate apostolica, quo, fungimur, dignaremur auctoritate apostolica confirmare. Nos igitur dictis tuis iustis postulacionibus grato concurrentes assensu incorporationem, unionem et annexionem predictas, prout rite et provide facte sunt atque geste, ratas habentes atque gratas eas auctoritate apostolica, qua in hac parte fungimur, tenore presencium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Prage Idus Octobris pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Urbani divina providencia pape VI. anno tertio. Gerlacus.

Or. Perg. An blauleinener Fadenschnur das am Rande stark beschädigte S.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów